라틴어 문장 검색

Tunc Hymenaeus solemniori vultu laetitiae gratiarum actiones epilogans, et legationem destinatam initians, suosque a sopore pigritiae excitans consodales, jussit ut suis invigilantes organicis instrumentis, a somno silentii eadem excitarent, et ad harmonici melodiomatis modulos invitarent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:14)
Sic itaque initiato tempore quadragesimali, proxima die, quingentis militibus assumptis ex consilio cujusdam Syri, nomine Theodori, cui innotuit quomodo Turci a Damasco descendissent ad tria millia in antiqua valle Moysi, ad quoddam praesidium firmandum, ne cui de gente regis illic negotiandi causa via pateret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 54:1)
Die autem tertia philosophisquaerentibus licitum repatriandi reverendus ille prophetico spiritu dixit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:22)
Bona anima quae habet speculatorem Deum, et in manibus ejus est, sicut anima Prophetica, quae in manus Domini commendatur ut spiritus (Psal.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:12)
Hinc ergo epulatores illi Platonici, hinc nectar illud ex vino et melle prophetico, hinc somnus ille translatus est, hinc vita illa perpetua, quam deos suos dixit epulari, quia Christus vita est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 6:1)
Hos partus alvus ille propheticus parturivit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 16:12)
Sed etiam illud documento, est quod pingues vaccae prophetica interpretatione annis fertilibus comparatae sunt (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:9)
Manifeste fides propheticae sententiae etiam hoc astruitur loco, quia stultus sibi soli stultus est, sapiens autem sibi et plurimis sapit (Prov.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:4)
Cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis, signa rerum futurarum dicitur demonstrare, et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem (sicut lectum est) aversatus portenderat paulo post eventura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 8:1)
Ac linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torulo capiti circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine, praescitorum auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdos pensilem anulum librans, aptum ex filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 31:1)
quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare.
(아풀레이우스, 변명 41:5)
"sed melius de te doctrinaque tua praesumo, qui praeter generosam natalium dignitatem, praeter sublime ingenium, sacris pluribus initiatus profecto nosti sanctam silentii fidem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:10)
Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:1)
At cum ad ipsum iam templum pervenimus, sacerdos maximus, quique divinas effigies progerebant, et qui venerandis penetralibus pridem fuerant initiati, intra cubiculum deae recepti disponunt rite simulacra spirantia.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:1)
Nec fuit nox una vel quies aliqua visu deae monituque ieiuna, sed crebris imperiis sacris suis me iamdudum destinatum nunc saltem censebat initiari.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION